Folia vitium et pampini capitis dolores inflamma- 23.3.1
tionesque corporum mitigant cum polenta, folia per se
ardores stomachi ex aqua frigida, cum farina vero hordei
articularios morbos. pampini triti et inpositi tumorem
omnem siccant, sucus eorum dysintericis infusus medetur. 5
lacrima vitium, quae veluti <c>ummis est, lepras et lichenas
et psoras nitro ante praeparatas sanat. eadem cum oleo
saepius pilis inlitis psilotri effectum habet, maximeque
quam virides accensae vites exudant, qua et verrucae tol-
luntur. pampini sanguinem excreantibus et mulierum a 4.1
conceptu defectioni diluti potu prosunt. cortex vitium et
folia arida vulnerum sanguinem sistunt ipsumque vulnus
conglutinant. vitis albae, viridis tusae, suco inpetigines
tolluntur. cinis sarmentorum vitium et vinaceorum con- 5
dylomatis et sedis vitiis medetur ex aceto, item luxatis
et ambustis et lienis tumori cum rosaceo et ruta et aceto.
item igni sacro ex vino citra oleum aspergitur et inter-
trigini. et pilos absumit. dant et bibendum cinerem sar- 5.1
mentorum ad lienis remedia aceto conspersum ita, ut bini
cyathi in tepida aqua bibantur utque qui biberit in lienem
iaceat. claviculae ipsae, quibus repunt vites, tritae ex
aqua potae sistunt vomitionum consuetudinem. cinis vitium 6.1
cum axungia vetere contra tumores proficit, fistulas purgat,
mox et persanat, nervorum dolores frigore ortos contractio-
nesque, contusas vero partes vel cum oleo, carnes excre-
scentes in ossibus cum aceto et nitro, scorpionum et canum 5
plagas cum oleo. corticis per se cinis conbustis pilos reddit.