Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, 25.20.1
sed interim aquarum quoque ac locorum. in Germania
trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis mari-
timo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra
biennium dentes deciderent compagesque in genibus sol- 5
verentur. stomacacen medici vocabant et scelotyrben ea
mala. reperta auxilio est herba, quae appellatur Britan-
nica, non nervis modo et oris malis salutaris, sed contra
anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga
nigra, radicem nigram. sucus eius exprimitur et e radice. 21.1
florem vibones vocant, qui collectus, priusquam tonitrum
audiatur, et devoratus securos in totum annum a metu
anginae praestat. Frisi, gens tum fida, in qua castra erant,
monstravere illam. mirorque nominis causam, nisi forte 5
confines oceano Britanniae veluti propinquae dicavere. non
enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur,
certum est etiam tum Britannia libera.