Fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus 25.22.1
suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta
res videbatur herbam invenire, vitam iuvare, nunc fortassis
aliquis curam hanc nostram frivolam quoque existimaturis;
adeo deliciis sordent. etiam quae ad salutem pertinent. 5
auctores tamen, quarum inveniuntur, in primis celebrari
par est effectu earum digesto in genera morborum. qua 23.1
quidem in reputatione misereri sortis humanae subit,
praeter fortuita casusque et quae nova omnis hora ex-
cogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. qui
gravissimi ex his sint, discernere stultitiae prope videri 5
possit, cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus
videatur. et de hoc tamen iudicavere aevi experimenta,
asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicae,
proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant,
non ob alios fere morte conscita. 10