Etenim percensere insignia priscorum in his mori- 29.12.1
bus convenit. Cassius Hemina ex antiquissimis auctor
est primum e medicis venisse Romam Peloponneso Archa-
gathum Lysaniae filium L. Aemilio M. Livio cos. anno
urbis DXXXV, eique ius Quiritium datum et tabernam in 5
compito Acilio emptam ob id publice. vulnerarium eum 13.1
fuisse <eg>reg<i>u<m>, mireque gratum adventum eius initio,
mox a saevitia secandi urendique transisse nomen in
carnificem et in taedium artem omnesque medicos, quod
clarissime intellegi potest ex M. Catone, cuius auctori- 5
tati triumphus atque censura minimum conferunt; tanto
plus in ipso est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus: