Praeterea est ovorum genus in magna fama Gal- 29.52.1
liarum, omissum Graecis. angues e<nim> numerose con-
voluti salivis faucium corporumque spumis artifici con-
plexu glomerant; urinum appellatur. Druidae sibilis id
dicunt in sublime iactari sagoque oportere intercipi, ne 5
tellurem attingat; profugere raptorem equo, serpentes
enim insequi, donec arceantur amnis alicuius interventu;
experimentum eius esse, si contra aquas fluitet vel auro
vinctum; atque, ut est Magorum sollertia occultandis frau- 53.1
dibus sagax, certa luna capiendum censent, tamquam con-
gruere operationem eam serpentium humani sit arbitrii.
vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine,
crusta cartilagin<e>is velut acetabulis bracchiorum polypi cre- 5
bris insigne. Druidis ad victorias litium ac regum aditus 54.1
mire laudatur, tantae vanitatis, ut habentem id in lite in
sinu equitem R. e Voc<o>ntiis a divo Claudio principe in-
teremptum non <ob> aliud sciam. hic tamen conplexus an-
guium et frugifera eorum concordia in causa videtur esse, 5
quare exterae gentes caduceum in pacis argumentis circum-
data effigie anguium fecerint; neque enim cristatos esse
in caduceo mos est.