De anserum ovis magnae utilitatis ipsoque ansere 29.55.1
dicturi hoc in volumine debemus honorem et Commageno,
clarissimae rei. fit ex adipe anserum—alioqui celeber-
rimi usus, set ad hoc in Commagene Syriae parte—cum
cinnamo, casia, pipere albo, herba quae Commagene vo- 5
catur, obrutis nive vasis, odore iucundo, utilissimum ad
perfrictiones, convulsiones, caecos aut subitos dolores
omniaque, quae acopis curantur, unguentumque pariter et
medicamentum est. fit et in Syria alio modo, avium adipe 56.1
curato ut dicemus, additis erysisceptro, xylobalsamo, phoe-
nice, item tuso calamo singulorum pondere qu<o>d sit adipis,
i<n> vino bis aut ter subfervefact<o>. fit autem hieme, quo-
niam aestate non glaciat nisi accepta cera. multa prae- 5
terea remedia sunt ex ansere, quod miror aeque quam
in capris, namque anser corvusque ab aestate in autum-
num morbo conflictari dicuntur.