Italia dehinc primique eius Ligures, mox 3.38.1
Etruria, Vmbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terra-
rum caput, XVI p. intervallo a mari. V<o>lscum postea litus
et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque,
quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis 5
in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox Sal<l>en-
tini, P<o>educuli, Apuli, P<a>eligni, Frentani, Marrucini, Vestini,
Sabini, Picentes, Galli, Vmbri, Tusci, Veneti, Carni, Iapudes,
Histri, Liburni. nec ignoro ingrati ac segnis animi exi- 39.1
stimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc
modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et
parens, numine deum electa quae caelum ipsum clarius
faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot 5
populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio
contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret
breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria
fieret. sed quid agam? tanta nobilitas omnium locorum, 40.1
quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque
claritas tenet. urbs Roma vel sola in ea, * * * et digna
iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet
opere? qualiter Campaniae ora per se felixque illa ac 5
beata amoenitas, ut palam sit uno in loco gaudentis opus
esse naturae? iam vero tota ea vitalis ac perennis salu- 41.1
britas, talis caeli temperies, tam fertiles campi, tam aprici
colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica
silvarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum vitium-
que et olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam 5
opima tauris colla, tot lacus, tot amnium fontiumque ubertas
totam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque ter-
rarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad
mortales ipsa avide in maria procurrens! neque ingenia 42.1
ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro
gentes. ipsi de ea iudicavere Grai, genus in gloriam sui
effusissimum, quotam partem ex ea appellando Graeciam
Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione fecimus, 5
hac quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et
pauca sidera attingamus. legentes tantum quaeso memine-
rint ad singula toto orbe edissertanda festinari.