Theophrastus LXXXX annis ante Praxibulum 33.113.1
Atheniensium magistratum—quod tempus exit in urbis
nostrae CCCXLVIIII annum—tradit inventum minium a
Callia Atheniense initio sperante aurum excoqui posse
harenae rubenti in metallis argenti; hanc fuisse originem 5
eius, reperiri autem iam tum in Hispania, sed durum et 114.1
harenosum, item apud Colchos in rupe quadam inaccessa,
ex qua iaculantes decuterent; id esse adulterum, optimum
vero supra Ephesum Cilbianis agris harena cocci colorem
habente, hanc teri, dein lavari farinam et quod subsidat 5
iterum lavari; differentiam artis esse, quod alii minium
faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis
autem loturae optimum.