Triginta duo libras argenti Africanus sequens 33.141.1
heredi reliquit idemque, cum de Poenis triumpharet, IIII
CCCLXX pondo transtulit. hoc argenti tota Carthago ha-
buit illa terrarum aemula, quot mensarum postea apparatu
victa! Numantia quidem deleta idem Africanus in triumpho 5
militibus 𐆖 VII dedit. o viros illo imperatore dignos, qui-
bus hoc satis fuit! frater eius Allobrogicus primus omnium
pondo mille habuit, at Drusus Livius in tribunatu plebei X.
nam propter quinque pondo notatum a censoribus trium- 142.1
phalem senem fabulosum iam videtur, item Catum Aelium,
cum legati Aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus
adissent, missa ab iis vasa argentea non accepisse neque
aliud habuisse argenti ad supremum vitae diem quam duo 5
pocula, quae L. Paulus socer ei ob virtutem devicto Per-
seo rege donavisset. invenimus legatos Carthaginiensium 143.1
dixisse nullos hominum inter sese benignius vivere quam
Romanos. eodem enim argento apud omnes cenitavisse
ipsos. at, Hercules, Pompeium Paulinum, Arelatensis
equitis Romani filium paternaque gente pellitum, XII 5
pondo argenti habuisse apud exercitum ferocissimis gen-
tibus oppositum scimus; lectos vero iam pridem 144.1
mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia.
quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio
eques Romanus, non ut operiret aut Deliaca specie fa-
ceret, sed Punicana; eadem et aureos fecit, nec multo 5
post argentei Deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit
bellum civile Sullanum.