Paulo enim ante haec factae sunt lances e cen- 33.145.1
tenis libris argenti, quas tunc super CL numero fuisse
Romae constat multosque ob eas proscriptos dolo con-
cupiscentium. erubescant annales, qui bellum civile illud
talibus vitiis inputavere; nostra aetas fortior fuit. Claudii 5
principatu servus eius Drusilianus nomine Rotundus, dis-
pensator Hispaniae citerioris, quingenariam lancem habuit,
cui fabricandae officina prius exaedificata fuerat, et comites
eius octo ad CCL libras, quaeso, ut quam multi eas con-
servi eius inferrent, aut quibus cenantibus? Cornelius 146.1
Nepos tradit ante Sullae victoriam duo tantum triclinia
Romae fuisse argentea, repositoriis argentum addi sua
memoria coeptum. Fenestella, qui obiit novissimo Ti-
berii Caesaris principatu, ait et testudinea tum in usum 5
venisse, ante se autem paulo lignea, rotunda, solida nec
multo maiora quam mensas fuisse, se quidem puero qua-
drata et conpacta aut acere operta aut citro coepisse, mox
additum argentum in angulos lineasque per commissuras,
tympana vero se iuvene appellata, tum a stateris et lances, 10
quas antiqui magides vocaverant.