Nec copia argenti tantum furit vita, sed valdius 33.147.1
paene manipretiis, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis.
delphinos quinis milibus sesterti<um> in libras emptos C.
Gracchus habuit, L. vero Crassus orator duos scyphos
Mentoris artificis manu caelatos HS C, confessus tamen 5
est numquam iis uti propter verecundiam ausum. sci<m>u<s>
eundem HS VI in singulas libras vasa empta habuisse.
Asia primum devicta luxuriam misit in Italiam, siquidem 148.1
L. Scipio in triumpho transtulit argenti caelati pondo mill<e
et> CCCC et vasorum aureorum pondo MD [anno conditae
urbis DLXV]. at eadem Asia donata multo etiam gravius
adflixit mores, inutiliorque victoria illa hereditas Attalo 5
rege mortuo fuit. tum enim haec emendi Romae in 149.1
auctionibus regiis verecundia exempta est urbis anno
DCXXII, mediis LVII annis erudita civitate amare etiam,
non solum admirari, opulentiam externam, inmenso et
Achaicae victoriae momento ad inpellendos mores, quae 5
et ipsa in hoc intervallo anno urbis DCVIII parta signa
et tabulas pictas invexit. ne quid deesset, pariter qu<o>- 150.1
<qu>e luxuria nata est et Carthago sublata, ita congruen-
tibus fatis, ut et liberet amplecti vitia et liceret. petiere
et dignationem hinc aliqui veterum. C. Marius post victo-
riam Cimbricam cantharis potasse Liberi patris exemplo 5
traditur, ille arator Arpinas et manipularis imperator.