Privatim Aegina candelabrorum superficiem 34.11.1
dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. in iis ergo
iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribuno-
rum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a can-
delarum lumine inpositum appareat. accessio candelabri 5
talis fuit Theonis iussu praeconis Clesippus fullo gibber
et praeterea et alio foedus aspectu, emente id Gegania
HS L. eadem ostentante in convivio empta ludibrii causa 12.1
nudatus atque inpudentia libidinis receptus in torum, mox
in testamentum, praedives numinum vice illud candelabrum
coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen
moribus nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras 5
Geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla
Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his
celebratur, quoniam Mummi victoria Corinthum quidem
diruit, sed e compluribus Achaiae oppidis simul aera
dispersit. 10