Alcamenes, Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed 34.72.1
aereum pentathlum, qui vocatur encrinomenos; at Poly-
cliti discipulus Aristides quadrigas bigasque. Amphicrates
Leaena laudatur. scortum haec, lyrae cantu familiaris
Harmodio et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio 5
usque in mortem excruciata a tyrannis non prodidit;
quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei volentes
nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere
atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam
addi ab artifice vetuerunt.—Bryaxis Aesculapium et 73.1
Seleucum fecit, Boëdas adorantem, Baton Apollinem et
Iunonem, qui sunt Romae in Concordiae templo, Cresilas 74.1
volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum
restet animae, et Olympium Periclen dignum cognomine,
mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores
fecit. Cephisodorus Minervam mirabilem in portu Athe- 5
niensium et aram ad templum Iovis Servatoris in eodem
portu, cui pauca comparantur, Canachus Apollinem nudum, 75.1
qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris
temperatura, cervumque una ita vestigiis suspendit, ut
linum subter pedes trahatur alterno morsu calce digitis-
que retinentibus solum, ita vertebrato dente utrisque in 5
partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem et celeti-
zontas pueros, Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum
patrem eius fecit, Ctesilaus doryphoron et Amazonem vol-
neratam, Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Minervae 76.1
fuit LXIIII annis, idem et Minervam, quae my<c>tica ap-
pellatur—dracones in Gorgone eius ad ictus citharae
tinnitu resonant—; idem equitem S<i>monem, qui primus
de equitatu scripsit. Daedalus, et ipse inter fictores lau- 5
datus, pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes
Protesilaum et Pythodemum luctatorem.—Euphranoris 77.1
Alexander Paris est, in quo laudatur quod omnia simul
intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen
Achillis interfector. huius est Minerva, Romae quae
dicitur Catuliana, infra Capitolium a Q. Lutatio dicata, et 5
simulacrum Boni Eventus, dextra pateram, sinistra spicam
ac papavera tenens, item Latona puerpera Apollinem et
Dianam infantes sustinens in aede Concordiae. fecit et 78.1
quadrigas bigasque et cliticon eximia forma et Virtutem
et Graeciam, utrasque colossaeas, mulierem admirantem
et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis;
Eutychides Eurotam, in quo artem ipso amne liquidiorem 5
plurimi dixere.—Hegiae Minerva Pyrrhusque rex lauda-
tur et celetizontes pueri et Castor ac Pollux ante aedem
Iovis Tonantis, Hagesiae in Pario colonia Hercules, Isidoti
buthytes.—Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit 79.1
dignum praeceptore puerum sufflantem languidos ignes et
Argonautas; Leochares aquilam sentientem, quid rapiat in
Ganymede et cui ferat, parcentemque unguibus etiam per
vestem puero, Autolycum pancrati<i> victorem, propter quem 5
Xenophon symposium scripsit, Iovemque illum Tonantem
in Capitolio ante cuncta laudabilem, item Apollinem dia-
dematum, Lyciscum mangonem, puerum subdolae ac fucatae
vernilitatis, Lycius et ipse puerum suffitorem.—Menaechmi 80.1
vitulus genu premitur replicata cervice. ipse Menaechmus
scripsit de sua arte.—Naucydes Mercurio et discobolo
et immolante arietem censetur, Naucerus luctatore anhe-
lante, Niceratus Aesculapi<o> et Hygia, qui sunt in Concor- 5
diae templo Romae.—Pyromachi quadriga ab Alcibiade
regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus
Hygiam et Minervam, Phanis, Lysippi discipulus, epithyu-
san.—Styppax Cyprius uno celebratur signo, splanchnopte; 81.1
Periclis Olympii vernula hic fuit exta torrens ignemque
oris pleni spiritu accendens. Silanion Apollodorum fudit,
fictorem et ipsum, sed inter cunctos diligentissimum artis
et iniquum sui iudicem, crebro perfecta signa frangentem, 5
dum satiari cupiditate artis non quit, ideoque insanum
cognominatum—hoc in eo expressit, nec hominem ex 82.1
aere fecit, sed iracundiam—et Achillem nobilem, item
epistaten exercentem athletas; Strongylion Amazonem, quam
ab excellentia crurum eucnemon appellant, ob id in comi-
tatu Neronis principis circumlatam. idem fecit puerum, 5
quem amando Brutus Philippiensis cognomine suo in-
lustravit.—Theodorus, qui labyrinthum fecit Sami, ipse 83.1
se ex aere fudit. praeter similitudinis mirabilem famam
magna suptilitate celebratu<r>: dextra limam tenet, laeva
tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste par-
vitatis ut miracul<um>: pictam eam currumque et aurigam 5
integeret alis simul facta musca.—Xenocrates, Tisi-
cratis discipulus, ut alii, Euthycratis, vicit utrosque copia
signorum. et de sua arte composuit volumina.