| Pollio Asinius, ut fuit acris vehementiae, sic quoque | 36.33.1 |
| spectari monumenta sua voluit. in iis sunt Centauri Nym- | |
| phas gerentes Arcesilae, Thespiades Cleomenis, Oceanus | |
| et Iuppiter <H>eniochi, Appiades Stephani, Hermerotes Tau- | |
| risci, non caelatoris illius, sed Tralliani, Iuppiter hospi- | 5 |
| talis Papyli, Praxitelis discipuli, Zethus et Amphion ac | 34.1 |
| Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo | |
| advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen | |
| de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse natu- | |
| ralem Artemidorum. eodem loco Liber pater Eutychidis | 5 |
| laudatur, ad Octaviae vero porticum Apollo Philisci Rhodii | |
| in delubro suo, item Latona et Diana et Musae novem et | |
| alter Apollo nudus. eum, qui citharam in eodem templo | 35.1 |
| tenet, Timarchides fecit, intra Octaviae vero porticus | |
| aedem Iunonis ipsam deam Dionysius et Polycles aliam, | |
| Venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles. | |
| <i>idem Polycles et Dionysius, Timarchidis filii, Iovem, qui | 5 |
| est in proxima aede, fecerunt, Pana et Olympum luctantes | |
| eodem loco Heliodorus, quod est alterum in terris sym- | |
| plegma nobile, Venerem lavantem sese Daedalsas, stantem | |
| Polycharmus. ex honore apparet, in magna auctoritate | 36.1 |
| habitum Lysiae opus, quod in Palatio super arcum divus | |
| Augustus honori Octavi patris sui dicavit in aedicula co- | |
| lumnis adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac | |
| Diana ex uno lapide. in hortis Servilianis reperio lau- | 5 |
| datos Calamidis Apollinem illius caelatoris, Dercylidis | |
| pyctas, Amphistrati Callisthenen historiarum scriptorem.— | |
| Nec deinde multo plurium fama est, quorundam claritati | 37.1 |
| in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam | |
| nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari | |
| possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris | |
| domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis prae- | 5 |
| ferendum. ex uno lapide eum ac liberos draconumque | |
| mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi arti- | |
| fices Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii. | |
| similiter Palatinas domos Caesarum replevere probatissi- | 38.1 |
| mis signis Craterus cum Pythodoro, Polydeuces cum Her- | |
| molao, Pythodorus alius cum Artemone, <a>t singularis | |
| Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum decoravit Dio- | |
| genes Atheniensis; in columnis templi eius Car<y>atides | 5 |
| probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita | |
| signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. in- | 39.1 |
| honorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni | |
| omnibus annis humana sacrificaverant victima, humi stans | |
| ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et Thespi- | |
| ades ad aedem Felicitatis, quarum unam amavit eques | 5 |
| Romanus Iunius Pisciculus, ut tradit Varro, admirator et | |
| Pasitelis, qui et quinque volumina scripsit nobilium | |
| operum in toto orbe. natus hic in Graeca Italiae ora | 40.1 |
| et civitate Romana donatus cum iis oppidis, Iovem fecit | |
| eboreum in Metelli aede, qua campus petitur. accidit ei, | |
| cum in navalibus, ubi ferae Africanae erant, per caveam | |
| intuens leonem caelaret, ut ex alia cavea panthera erum- | 5 |
| peret, non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse | |
| opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non re- | |
| fertur. Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se | 41.1 |
| marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum | |
| ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu | |
| cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno | |
| lapide. idem et a Coponio quattuordecim nationes, quae | 5 |
| sunt circa Pompeium, factas auctor est.—Invenio et | 42.1 |
| Canachum laudatum inter statuarios fecisse marmorea. | |
| nec Sauram atque Batrachum obliterari convenit, qui | |
| fecere templa Octaviae porticibus inclusa, natione ipsi | |
| Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant | 5 |
| ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua | |
| negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam | |
| nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum | |
| argumento lacerta atque rana. in Iovis aede ex iis pictura | 43.1 |
| cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat; erat | |
| enim facta Iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse | |
| geruli traduntur, et id religione custoditum, velut ipsis | |
| diis sedem ita partitis. ergo et in Iunonis aede cultus | 5 |
| est qui Iovis esse debuit. | |
| Sunt et in parvolis marmoreis famam consecuti Myr- | |
| mecides, cuius quadrigam cum agitatore operuit alis musca, | |
| et Callicrates, cuius formicarum pedes atque alia membra | |
| pervidere non est. | 10 |