Et de Cretico labyrintho satis dictum est. Lemnius 36.90.1
similis illi columnis tantum CL memorabilior fuit, quarum
in officina turbines ita librati pependerunt, ut puero cir-
cumagente tornarentur. architecti fecere Zmil<i>s et Rhoecus
et Theodorus indigenae. exstantque adhuc reliquiae eius, 5
cum Cretici Italicique nulla vestigia exstent. namque et 91.1
Italicum dici convenit, quem fecit sibi Porsina, rex Etru-
riae, sepulchri causa, simul ut externorum regum vanitas
quoque Italis superetur. sed cum excedat omnia fabulo-
sitas, utemur ipsius M. Varronis in expositione e<a> verbis: 5
"Sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monimen-
tum reliquit lapide quadrato quadratum, singula
latera pedum tricenum, alta quinquagenum. in
qua basi quadrata intus labyrinthum inextrica-
bile, quo si quis introierit sine glomere lini, 10
exitum invenire nequeat. supra id quadratum 92.1
pyramides stant quinque, quattuor in angulis et
in medio una, imae latae pedum quinum septua-
genum, altae centenum quinquagenum, ita fasti-
gatae, ut in summo orbis aeneus et petasus unus 5
omnibus sit inpositus, ex quo pendeant exapta
catenis tintinabula, quae vento agitata longe
sonitus referant, ut Dodonae olim factum. supra 93.1
quem orbem quattuor pyramides insuper singu-
lae stant altae pedum centenum. supra quas uno
solo quinque pyramides." quarum altitudinem Var-
ronem puduit adicere; fabulae Etruscae tradunt eandem 5
fuisse quam totius operis ad eas, vesana dementia, quae-
sisse gloriam inpendio nulli profuturo, praeterea fatigasse
regni vires, ut tamen laus maior artificis esset.