Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam mari cir- 4.85.1
cumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein vastis attol-
litur iugis. triginta sunt eorum populi, ex <i>is mediterra-
nei XXIII; VI oppida Orgocini, C<h>ara<c>eni, Assyrani, Stactari,
Acisalitae, Caliordi. iugum ipsum Scythotauri tenent; clu- 5
duntur ab occidente Cherroneso Nea, ab ortu Scythis Sa-
ta<r>cis. in ora a Carcine oppida Ta<ph>r<a>e in ipsis angustiis
p<a>eninsulae, mox Heraclea Cherronesus, libertate a Romanis
donatum; Megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in
toto eo tractu custoditis Graeciae moribus, V passuum 10
ambiente muro. inde Parthenium promunturium, Tauro- 86.1
rum civitas Placia, S<y>mbolum portus, promunturium Criu
Metopon adversum Carambico Asiae promunturio, per me-
dium Euxinum procurrens CLXX intervallo, quae maxime
ratio Scythici arcus formam efficit. ab eo Taurorum por- 5
tus multi et lacus. oppidum Theodosia a Criu Metopo
CXXV p., a Cherroneso vero CLXV. ultra fuere oppida
Cytae, Zephyrium, Acr<a>e, Nymphaeum, Dia. restat longe 87.1
validissimum in ipso Bospori introitu Panticapaeum Mile-
siorum, a Theodosia LXXXVII D p., a Cimmerio vero oppi-
do trans fretum sito MM D, ut diximus, passuum. haec
ibi latitudo Asiam ab Europa separat, eaque ipsa pedibus 5
plerumque pervia glaciato freto. Bospori Cimmerii l<ong>i-
tudo XII D passuum. oppida habet Hermisium, Myrmecium
et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo
Isthmo, qui locus Taphrae vocatur, ad os Bospori CCLX
longitudo colligit. 10