Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si 4.89.1
credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo,
fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines
mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una
die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio 5
verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis
soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici tem-
perie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora luci-
que, et deorum cultus viritim gregatimque, discordia ig-
nota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae 10
epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare
salienti<b>u<s>; hoc genus sepulturae beatissimum. quidam 90.1
eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa,
quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii
medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occa-
sus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest 5
tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semen-
stri luce constituere eos, serere matutinis, meridie metere,
occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus
condi tradiderunt. nec licet dubitare de gente ea: tot 91.1
auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere
Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas,
hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec
violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra 5
ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum
usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae,
Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo
DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est.
ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror. 10
  Verum instituto ordine reliqua huius sinus di-
cantur, et maria quidem eius nuncupavimus.