Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si
|
4.89.1
|
credimus, quos Hyperboreos appellavere, annoso degit aevo,
|
|
fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines
|
|
mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una
|
|
die] solis adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio
|
5
|
verno in autumnum: semel in anno solstitio oriuntur iis
|
|
soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici tem-
|
|
perie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora luci-
|
|
que, et deorum cultus viritim gregatimque, discordia ig-
|
|
nota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate vitae
|
10
|
epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare
|
|
salienti<b>u<s>; hoc genus sepulturae beatissimum. quidam
|
90.1
|
eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa,
|
|
quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii
|
|
medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occa-
|
|
sus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest
|
5
|
tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semen-
|
|
stri luce constituere eos, serere matutinis, meridie metere,
|
|
occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus
|
|
condi tradiderunt. nec licet dubitare de gente ea: tot
|
91.1
|
auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere
|
|
Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas,
|
|
hospitiis gentium per annos aliquot venerabiles, donec
|
|
violata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra
|
5
|
ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum
|
|
usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae,
|
|
Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo
|
|
DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est.
|
|
ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror.
|
10
|
Verum instituto ordine reliqua huius sinus di-
|
|
cantur, et maria quidem eius nuncupavimus.
|
|