Gallia omnis Comata uno nomine appellata
|
4.105.1
|
in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime dis-
|
|
tincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garun-
|
|
nam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei
|
|
montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. uni-
|
5
|
versam oram <³⁰XVII>³⁰ L Agrippa, Galliarum inter Rhenum
|
|
et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iu-
|
|
res, quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem
|
|
CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computavit. a Scaldi in-
|
106.1
|
colunt [texero] Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi,
|
|
Morini ora Marsacis iuncti pago qui <G>es<o>riacus vocatur,
|
|
Britanni, Ambiani, Bellovaci, Bassi. introrsus Catoslugi,
|
|
Atrebates, Nervi liberi, Veromandui, Suaeuconi, Suessiones
|
5
|
liberi, Vlmanectes liberi, Tungri, Sunuci, Frisiavones, Bae-
|
|
tasi, Leuci liberi, Treveri liberi antea et Lingones foe-
|
|
derati, Remi foederati, Mediomatrici, Sequani, Raurici,
|
|
Helveti, coloniae Equestris et Raurica. Rhenum autem
|
|
accolentes Germaniae gentium in eadem provincia Nemetes,
|
10
|
Triboci, Vangiones, in Vbi<s> colonia Agrippinensis, Guberni,
|
|
Batavi et quos in insulis diximus Rheni.
|
|