Est quaedam privatim dissociatio corporum, 7.57.1
et inter se steriles, ubi cum aliis iunxere <se>, gignunt, sicut
Augustus et Livia. item alii aliaeque feminas tantum gene-
rant aut mares, plerumque et alternant, sicut Gracchorum
mater duodeciens et Agrippina Germanici noviens. aliis 5
sterilis est iuventa, aliis semel in vita datur gignere. quae- 58.1
dam non perferunt partus, quales, si quando medicina et
cura vicere, feminam fere gignunt. Divus Augustus in reli-
qua exemplorum raritate neptis suae nepotem vidit genitum
quo excessit anno, M. Silanum, qui, cum Asiam obtineret 5
post consulatum Neronis principis successione, veneno eius
interemptus est. Q. Metellus Macedonicus, cum sex liberos 59.1
relinqueret, XI nepotes reliquit, nurus vero generosque et
omnes, qui se patris appellatione salutarent, XXVII. in 60.1
actis temporum Divi Augusti invenitur duodecimo consu-
latu eius L.que S<u>lla collega <a>. d. III. idus Aprilis C. Cris-
pinium Hilarum ex ingenua plebe Faesulana cum liberis
VIII, in quo numero filiae duae fuere, nepotibus XXVII, 5
pronepotibus XVIII, neptibus VIII, praelata pompa tum om-
nibus, in Capitolio immolasse.