Quo in genere multi et hos incolas dom<u>um po- 8.221.1
suere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis
animal. adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum porten-
dere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis, qui-
bus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in 5
Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum
genere pungentibus pilis. Theophrastus auctor est, in Gyara 222.1
insula, cum incolas fugaverint, ferrum quoque rosisse eos,
id quod natura quadam et ad C<h>alybas facere in ferrariis
officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum
excidi semperque furtum id deprehendi; tant<a>m esse dulce- 5
dinem furandi. venisse murem CC <denariis> Casilinum ob-
sidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse,
emptorem vixisse annales tradunt. cum candidi provenere, 223.1
laetum faciunt ostentum. nam s<au>ricum occentu dirimi
auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme
condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae
leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo 5
cenis ademere <quam> conch<y>lia aut ex alio orbe convectas
aves. semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem 224.1
qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare <se>
nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae
amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores
suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur 5
hiberna quiete—conditi enim et hi cubant—, rursus
aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies e<st> hi<eme>.