Est parvus admodum piscis adsuetus petris, 9.79.1
echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius
ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam ama-
toriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium
mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum 5
utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos
tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, Ari-
stoteles * * * it apposita pinnarum similitudine. Mucianus 80.1
muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque ro-
tundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sic<ut>
concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus
plenam venti stetisse navem Periandr<i> portantem, ut castra- 5
rentur, nobiles puer<os>; conchas, quae id praestiterint, apud
<C>nidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse
et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea
hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deci-
derit in altissimos puteos, admotus extrahat. 10