In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum 9.115.1
Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant.
at in Acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non
uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis
concham esse simil<em> pectini insecto, hirsutam echinorum 5
modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchae
non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem lau-
dati reperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. me-
liores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniae mari-
timis. Alexander polyhistor et Sudines senescere eos 10
putant coloremque expirare.