<F>ir<m>um corpus esse manifestum est, quod nullo 9.116.1
lapsu franguntur. non autem semper in media carne re-
periuntur, sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in
extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in
quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi sem- 5
unciae pauci singulis scripulis excessere. in Britannia par-
vos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius
thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex
Britannicis margaritis factum voluerit intellegi.