Lolliam Paulinam, quae fuit Gai principis matrona, 9.117.1
ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo ap-
paratu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi sma-
ragdis margaritisque opertam, alterno text<u> fulgentibus toto
capite, crinibus [spira], auribus, collo [monilibus], digitis. 5
qu<a>e summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim
parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi
principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spo-
liis partae. hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M. 118.1
Lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta
amicitia a G<aio> Caesare August<i> filio venenum biberet, ut
neptis eius quadringentiens HS operta spectaretur ad lu-
cernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum 5
Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illo-
rum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulier-
culam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc
vicisse malit? nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo 119.1
fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit
Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis
regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius
saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina 5
meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans,
quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit
una se cena <centiens HS> absumpturam. cupiebat discere 120.1
Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsio-
nibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam
alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio ap-
posuit inridenti computationemque expostulanti. at illa co- 5
rollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem
confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri
mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tan-
tum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in
tabem margaritas resolvit. gerebat auribus cum maxime 121.1
singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expec-
tante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum
mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum L.
Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parant<e> simili 5
modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine
rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae
quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque
Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena.
non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxu- 122.1
riae gloria. prior id fecerat Romae in unionibus magnae
taxationis Clodius, tragoedi Aesopi filius, relictus ab eo in
amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat
Antonius paene histrioni comparatus, et quidem nulla spon- 5
sione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut ex-
periretur in gloria<m> palati, quidnam saperent margaritae.
atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones
convivis quoque absorbendos dedit.