Eo maxime sunt insignes halcyones. dies
|
10.89.1
|
earum partus maria quique navigant novere. ipsa avis paulo
|
|
amplior passere, colore cyanea e<t> parte in<f>e<r>iore tantum
|
|
purpurea, candidis admixta pinnis collo, gracili ac procero
|
|
<rostro>. alterum genus earum magnitudine distinguitur et
|
5
|
cantu: minores in harundinetis canunt. <h>al<cy>onem videre
|
90.1
|
rarissimum est nec nisi vergiliarum occasu et circa solstitia
|
|
brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebr<a>s
|
|
abeuntem. fetificant bruma, qui dies <h>alc<y>onides vocantur,
|
|
placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime. faciunt
|
5
|
autem VII ante brumam diebus nidos et totidem sequenti-
|
|
bus pariunt. nidi earum admirationem habent pilae figura
|
91.1
|
paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium sponge-
|
|
arum similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur
|
|
ictu valido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur
|
|
invenitur; putant ex spinis aculeatis, piscibus enim vivunt.
|
5
|
subeunt et in amnes. pariunt ova quina.
|
|
Gaviae in petris nidificant, mergi et in arboribus.
|
|
pariunt plurimum terna, sed gaviae aestate, mergi inci-
|
|
piente vere.
|
|