Eo maxime sunt insignes halcyones. dies 10.89.1
earum partus maria quique navigant novere. ipsa avis paulo
amplior passere, colore cyanea e<t> parte in<f>e<r>iore tantum
purpurea, candidis admixta pinnis collo, gracili ac procero
<rostro>. alterum genus earum magnitudine distinguitur et 5
cantu: minores in harundinetis canunt. <h>al<cy>onem videre 90.1
rarissimum est nec nisi vergiliarum occasu et circa solstitia
brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebr<a>s
abeuntem. fetificant bruma, qui dies <h>alc<y>onides vocantur,
placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime. faciunt 5
autem VII ante brumam diebus nidos et totidem sequenti-
bus pariunt. nidi earum admirationem habent pilae figura 91.1
paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium sponge-
arum similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur
ictu valido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur
invenitur; putant ex spinis aculeatis, piscibus enim vivunt. 5
subeunt et in amnes. pariunt ova quina.
  Gaviae in petris nidificant, mergi et in arboribus.
pariunt plurimum terna, sed gaviae aestate, mergi inci-
piente vere.