Discessimus a terris oceanum spectantibus ad con- 12.107.1
vexas in nostra maria. ergo Aethiopiae subiecta Africa
hammoniaci lacrima stillat in harenis suis; inde nom<e>n
etiam Hammonis oraculo, iuxta quod gignitur arbore quam
metopon appellant, resinae modo aut cummium. genera 5
eius duo: thra<u>ston masculi turis similitudine, quod maxime
probatur, alterum pingue et resinosum, quod phyrama appel-
lant. adulteratur harenis velut nascendo adprehensis; igitur
quam minimis glaebis probatur et quam purissimis. pretium
optimo in libras asses XXXX. 10