Sphagnos infra eos situs in Cyrenaica provincia 12.108.1
maxime probatur; alii bryon vocant. secundum locum op-
tinet Cyprius, tertium Phoenicius. fertur et in Aegypto nasci,
quin et in Gallia; nec dubitaverim: sunt enim hoc nomine
cani arborum villi, quales in quercu maxime videmus, sed 5
odore praestantes. laus prima candidissimis atque latissi-
mis, secunda rutilis, nulla nigris. et in insulis petrisque
nati improbantur omnesque quibus palmarum atque non
suus odor sit.