Nondum palustria attingimus nec frutices amnium; 13.68.1
prius tamen quam digrediamur ab Aegypto, et papyri natura
dicetur, cum chartae usu maxime humanitas vitae constet,
certe memoria. et hanc Alexandri Magni victoria repertam 69.1
auctor est M. Varro, condita in Aegypto Alexandria. antea
non fuisse chartarum usum: in palmarum foliis primo scrip-
titatum, dein quarundam arborum libris. postea publica mo-
numenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis con- 5
fici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam
ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero
prodente ne terram quidem ipsam, quae nunc Aegyptus, in-
tellegitur, cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis
charta nascatur, postea adaggeratam Nilo, si quidem a Pharo 70.1
insula, quae nunc Alexandriae ponte iungitur, noctis diei-
que velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox aemu-
latione circa bibliothecas regum Ptolemaei et Eumenis, sup-
primente chartas Ptolemaeo, idem Varro membranas Per- 5
gami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei
qua constat inmortalitas hominum.