Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti aut 13.71.1
quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant duo cubita
non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obli-
quae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius
cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo 5
cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam
floris ad deos coronandos. radicibus incolae pro ligno utun- 72.1
tur, nec ignis tantum gratia, sed <ad> alia quoque utensilia
vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro
vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes.
mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum de- 5
vorantes. nascitur et in Syria circa quem odoratus ille ca- 73.1
lamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex
Antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato.
nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum in-
tellectum est eundem usum habere chartae; et tamen adhuc 5
malunt Parthi vestibus litteras intexere.