| DE NATURA DEORUM | |
| LIBRI TRES | |
| LIBER PRIMUS | |
| Cum multae res in philosophia nequaquam satis | 1.1.1 |
| adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu | |
| minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura | |
| deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima | |
| est et ad moderandam religionem necessaria. De qua | 5 |
| <cum> tam variae sint doctissimorum hominum tam- | |
| que discrepantes sententiae, magno argumento esse | |
| debeat <ea> causa, principium philosophiae ad h * scien- | |
| tiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsen- | |
| sionem cohibuisse. quid est enim temeritate turpius | 10 |
| aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis | |
| gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut | |
| quod non satis explorate perceptum sit et cognitum | |
| sine ulla dubitatione defendere? Velut in hac quaes- | 2.1 |
| tione plerique, quod maxime veri simile est et quo | |
| omnes †sese duce natura venimus, deos esse dixerunt, | |
| dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras | |
| Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. Qui vero | 5 |
| deos esse dixerunt tanta sunt in varietate et dissensione, | |
| ut eorum infinitum sit enumerare sententias. nam et de | |
| figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione | |
| vitae multa dicuntur, deque is summa philosophorum | |
| dissensione certatur; quod vero maxime rem causam- | 10 |
| que continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni | |
| curatione et administratione rerum vacent, an contra | |
| ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et | |
| ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in pri- | |
| mis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur | 15 |
| in summo errore necesse est homines atque in maxi- | |
| marum rerum ignoratione versari. Sunt enim philo- | 3.1 |
| sophi et fuerunt qui omnino nullam habere censerent | |
| rerum humanarum procurationem deos. quorum si vera | |
| sententia est, quae potest esse pietas quae sanctitas | |
| quae religio? haec enim omnia pure atque caste tri- | 5 |
| buenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur | |
| ab is et si est aliquid a deis inmortalibus hominum | |
| generi tributum; sin autem dei neque possunt nos iu- | |
| vare nec volunt nec omnino curant nec quid agamus | |
| animadvertunt nec est quod ab is ad hominum vitam | 10 |
| permanare possit, quid est quod ullos deis inmortali- | |
| bus cultus honores preces adhibeamus? in specie | |
| autem fictae simulationis sicut reliquae virtutes item | |
| pietas inesse non potest; cum qua simul sanctitatem | |
| et religionem tolli necesse est, quibus sublatis pertur- | 15 |
| batio vitae sequitur et magna confusio; atque haut scio | 4.1 |
| an pietate adversus deos sublata fides etiam et socie- | |
| tas generis humani et una excellentissuma virtus iu- | |
| stitia tollatur. Sunt autem alii philosophi, et hi qui- | |
| dem magni atque nobiles, qui deorum mente atque | 5 |
| ratione omnem mundum administrari et regi censeant, | |
| neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum | |
| vitae consuli et provideri; nam et fruges et reliqua | |
| quae terra pariat et tempestates ac temporum varie- | |
| tates caelique mutationes, quibus omnia quae terra | 10 |
| gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui | |
| generi humano putant, multaque quae dicentur in his | |
| libris colligunt, quae talia sunt ut ea ipsa dei inmor- | |
| tales ad usum hominum fabricati paene videantur. | |
| Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut exci- | 15 |
| taret homines non socordes ad veri investigandi cupi- | |
| ditatem. res enim nulla est de qua tantopere non so- | 5.1 |
| lum indocti sed etiam docti dissentiant; quorum opi- | |
| niones cum tam variae sint tamque inter se dissidentes, | |
| alterum fieri profecto potest ut earum nulla, alterum | |
| certe non potest ut plus una vera sit. | 5 |