Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores pla-
|
1.5.6
|
care et invidos vituperatores confutare possumus, ut
|
|
alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gau-
|
|
deant; nam qui admonent amice docendi sunt, qui
|
|
inimice insectantur repellendi. Multum autem fluxisse
|
6.1
|
video de libris nostris, quos compluris brevi tempore
|
|
edidimus, variumque sermonem partim admirantium
|
|
unde hoc philosophandi nobis subito studium extitis-
|
|
set, partim quid quaque de re certi haberemus scire
|
5
|
cupientium; multis etiam sensi mirabile videri eam
|
|
nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae
|
|
lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offun-
|
|
deret, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae
|
|
patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos
|
10
|
autem nec subito coepimus philosophari nec medio-
|
|
crem a primo tempore aetatis in eo studio operam
|
|
curamque consumpsimus, et cum minime videbamur
|
|
tum maxime philosophabamur; quod et orationes de-
|
|
clarant refertae philosophorum sententiis et doctissi-
|
15
|
morum hominum familiaritates, quibus semper domus
|
|
nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo An-
|
|
tiochus Posidonius, a quibus instituti sumus. et si om-
|
7.1
|
nia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, ar-
|
|
bitramur nos et publicis et privatis in rebus ea prae-
|
|
stitisse quae ratio et doctrina praescripserit. Sin autem
|
|
quis requirit quae causa nos inpulerit ut haec tam
|
5
|
sero litteris mandaremus, nihil est quod expedire tam
|
|
facile possimus. Nam cum otio langueremus et is
|
|
esset rei publicae status ut eam unius consilio atque
|
|
cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publi-
|
|
cae causa philosophiam nostris hominibus explican-
|
10
|
dam putavi, magni existimans interesse ad decus et
|
|
ad laudem civitatis res tam gravis tamque praeclaras
|
|
Latinis etiam litteris contineri. eoque me minus in-
|
8.1
|
stituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum
|
|
non modo discendi sed etiam scribendi studia com-
|
|
moverim. complures enim Graecis institutionibus eru-
|
|
diti ea quae didicerant cum civibus suis communicare
|
5
|
non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent La-
|
|
tine dici posse diffiderent; quo in genere tantum pro-
|
|
fecisse videmur, ut a Graecis ne verborum quidem
|
|
copia vinceremur. Hortata etiam est ut me ad haec
|
9.1
|
conferrem animi aegritudo fortunae magna et gravi
|
|
commota iniuria; cuius si maiorem aliquam levationem
|
|
reperire potuissem, non ad hanc potissimum confu-
|
|
gissem. ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui
|
5
|
quam si me non modo ad legendos libros sed etiam
|
|
ad totam philosophiam pertractandam dedissem. om-
|
|
nes autem eius partes atque omnia membra tum fa-
|
|
cillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo
|
|
explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio
|
10
|
seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se
|
|
aptae conligataeque videantur. Qui autem requirunt
|
10.1
|
quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt
|
|
quam necesse est; non enim tam auctoritatis in dispu-
|
|
tando quam rationis momenta quaerenda sunt. quin
|
|
etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctori-
|
5
|
tas eorum qui se docere profitentur; desinunt enim
|
|
suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo
|
|
quem probant iudicatum vident. nec vero probare so-
|
|
leo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt,
|
|
si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaere-
|
10
|
retur quare ita esset, respondere solitos 'ipse dixit';
|
|
ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiu-
|
|
dicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.
|
|
Qui autem admirantur nos hanc potissimum discipli-
|
11.1
|
nam secutos, his quattuor Academicis libris satis re-
|
|
sponsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque
|
|
rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum in-
|
|
teritu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris
|
5
|
fortasse desiderant. ut haec in philosophia ratio contra
|
|
omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi pro-
|
|
fecta a Socrate repetita ab Arcesila confirmata a Car-
|
|
neade usque ad nostram viguit aetatem; quam nunc
|
|
prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego.
|
10
|
quod non Academiae vitio sed tarditate hominum ar-
|
|
bitror contigisse. nam si singulas disciplinas percipere
|
|
magnum est, quanto maius omnis; quod facere is ne-
|
|
cesse est quibus propositum est veri reperiendi causa
|
|
et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere.
|
15
|
cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecu-
|
12.1
|
tum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero.
|
|
Nec tamen fieri potest ut qui hac ratione philosophen-
|
|
tur hi nihil habeant quod sequantur. dictum est om-
|
|
nino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis
|
5
|
indociles quidam tardique sunt admonendi videntur
|
|
saepius. non enim sumus i quibus nihil verum esse
|
|
videatur, sed i qui omnibus veris falsa quaedam ad-
|
|
iuncta esse dicamus tanta similitudine ut in is nulla
|
|
insit certa iudicandi et adsentiendi nota. ex quo exsistit
|
10
|
et illud, multa esse probabilia, quae quamquam non
|
|
perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent
|
|
insignem et inlustrem, his sapientis vita regeretur.
|
|