| Sed iam, ut omni me invidia liberem, ponam in me- | 1.13.1 |
| dio sententias philosophorum de natura deorum. quo | |
| quidem loco convocandi omnes videntur, qui quae sit | |
| earum vera iudicent; tum demum mihi procax Aca- | |
| demia videbitur, si aut consenserint omnes aut erit | 5 |
| inventus aliquis qui quid verum sit invenerit. itaque | |
| mihi libet exclamare ut in Synephebis: | |
| 'pro deum, popularium omnium, <omnium> adules- | |
| centium | |
| clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fi- | 10 |
| dem' | |
| non levissuma de re, ut queritur ille in civitate fieri | |
| facinora capitalia: 'ab amico amante argentum accipere | |
| meretrix non vult', sed ut adsint cognoscant animad- | 14.1 |
| vertant, quid de religione pietate sanctitate caerimoniis | |
| fide iure iurando, quid de templis delubris sacrificiis- | |
| que sollemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos | |
| praesumus, existimandum sit (haec enim omnia ad | 5 |
| hanc de dis inmortalibus quaestionem referenda sunt): | |
| profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere ar- | |
| bitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum | |
| de maxuma re tanta dissensio. | |
| Quod cum saepe alias tum maxime animadverti cum | 15.1 |
| apud C. Cottam familiarem meum accurate sane et di- | |
| ligenter de dis inmortalibus disputatumst. nam cum | |
| feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venis- | |
| sem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio | 5 |
| senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas | |
| ex nostris hominibus deferebant. aderat etiam Q. Lu- | |
| cilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis, | |
| ut cum excellentibus in eo genere Graecis comparare- | |
| tur. | 10 |