Tum ut me Cotta vidit 'Peroportune' inquit 'venis;
|
1.15.11
|
oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio,
|
|
cui pro tuo studio non est alienum te interesse.'
|
|
'Atqui mihi quoque videor' inquam 'venisse, ut dicis,
|
16.1
|
oportune. tres enim trium disciplinarum principes con-
|
|
venistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae,
|
|
earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus.'
|
|
Tum Cotta 'Si' inquit 'liber Antiochi nostri, qui ab
|
5
|
eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera loquitur,
|
|
nihil est quod Pisonem familiarem tuum desideres;
|
|
Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere
|
|
videntur verbis discrepare; quo de libro Balbe velim
|
|
scire quid sentias.'
|
10
|
'Egone' inquit ille, 'miror Antiochum hominem in
|
|
primis acutum non vidisse interesse plurimum inter
|
|
Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed ge-
|
|
nere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta
|
|
commiscerent cum commodis, ut ea inter se magni-
|
15
|
tudine et quasi gradibus non genere differrent. haec
|
|
enim est non verborum parva sed rerum permagna
|
|
dissensio. verum hoc alias; nunc quod coepimus, si
|
17.1
|
videtur'.
|
|
'Mihi vero' inquit Cotta 'videtur. sed ut hic qui inter-
|
|
venit' me intuens 'ne ignoret quae res agatur, de natura
|
|
agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobs-
|
5
|
cura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio scisci-
|
|
tabar sententiam. quam ob rem' inquit 'Vellei, nisi
|
|
molestum est, repete quae coeperas.'
|
|
'Repetam vero, quamquam non mihi sed tibi hic
|
|
venit adiutor; ambo enim' inquit adridens 'ab eodem
|
10
|
Philone nihil scire didicistis.'
|
|