DE NATURA DEORUM
LIBRI TRES
LIBER PRIMUS
  Cum multae res in philosophia nequaquam satis 1.1.1
adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu
minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura
deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima
est et ad moderandam religionem necessaria. De qua 5
<cum> tam variae sint doctissimorum hominum tam-
que discrepantes sententiae, magno argumento esse
debeat <ea> causa, principium philosophiae ad h * scien-
tiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsen-
sionem cohibuisse. quid est enim temeritate turpius 10
aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis
gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut
quod non satis explorate perceptum sit et cognitum
sine ulla dubitatione defendere? Velut in hac quaes- 2.1
tione plerique, quod maxime veri simile est et quo
omnes †sese duce natura venimus, deos esse dixerunt,
dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras
Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. Qui vero 5
deos esse dixerunt tanta sunt in varietate et dissensione,
ut eorum infinitum sit enumerare sententias. nam et de
figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione
vitae multa dicuntur, deque is summa philosophorum
dissensione certatur; quod vero maxime rem causam- 10
que continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni
curatione et administratione rerum vacent, an contra
ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et
ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in pri-
mis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur 15
in summo errore necesse est homines atque in maxi-
marum rerum ignoratione versari. Sunt enim philo- 3.1
sophi et fuerunt qui omnino nullam habere censerent
rerum humanarum procurationem deos. quorum si vera
sententia est, quae potest esse pietas quae sanctitas
quae religio? haec enim omnia pure atque caste tri- 5
buenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur
ab is et si est aliquid a deis inmortalibus hominum
generi tributum; sin autem dei neque possunt nos iu-
vare nec volunt nec omnino curant nec quid agamus
animadvertunt nec est quod ab is ad hominum vitam 10
permanare possit, quid est quod ullos deis inmortali-
bus cultus honores preces adhibeamus? in specie
autem fictae simulationis sicut reliquae virtutes item
pietas inesse non potest; cum qua simul sanctitatem
et religionem tolli necesse est, quibus sublatis pertur- 15
batio vitae sequitur et magna confusio; atque haut scio 4.1
an pietate adversus deos sublata fides etiam et socie-
tas generis humani et una excellentissuma virtus iu-
stitia tollatur. Sunt autem alii philosophi, et hi qui-
dem magni atque nobiles, qui deorum mente atque 5
ratione omnem mundum administrari et regi censeant,
neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum
vitae consuli et provideri; nam et fruges et reliqua
quae terra pariat et tempestates ac temporum varie-
tates caelique mutationes, quibus omnia quae terra 10
gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui
generi humano putant, multaque quae dicentur in his
libris colligunt, quae talia sunt ut ea ipsa dei inmor-
tales ad usum hominum fabricati paene videantur.
Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut exci- 15
taret homines non socordes ad veri investigandi cupi-
ditatem. res enim nulla est de qua tantopere non so- 5.1
lum indocti sed etiam docti dissentiant; quorum opi-
niones cum tam variae sint tamque inter se dissidentes,
alterum fieri profecto potest ut earum nulla, alterum
certe non potest ut plus una vera sit. 5