| Tum ut me Cotta vidit 'Peroportune' inquit 'venis; | 1.15.11 |
| oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, | |
| cui pro tuo studio non est alienum te interesse.' | |
| 'Atqui mihi quoque videor' inquam 'venisse, ut dicis, | 16.1 |
| oportune. tres enim trium disciplinarum principes con- | |
| venistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae, | |
| earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus.' | |
| Tum Cotta 'Si' inquit 'liber Antiochi nostri, qui ab | 5 |
| eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera loquitur, | |
| nihil est quod Pisonem familiarem tuum desideres; | |
| Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere | |
| videntur verbis discrepare; quo de libro Balbe velim | |
| scire quid sentias.' | 10 |
| 'Egone' inquit ille, 'miror Antiochum hominem in | |
| primis acutum non vidisse interesse plurimum inter | |
| Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed ge- | |
| nere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta | |
| commiscerent cum commodis, ut ea inter se magni- | 15 |
| tudine et quasi gradibus non genere differrent. haec | |
| enim est non verborum parva sed rerum permagna | |
| dissensio. verum hoc alias; nunc quod coepimus, si | 17.1 |
| videtur'. | |
| 'Mihi vero' inquit Cotta 'videtur. sed ut hic qui inter- | |
| venit' me intuens 'ne ignoret quae res agatur, de natura | |
| agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobs- | 5 |
| cura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio scisci- | |
| tabar sententiam. quam ob rem' inquit 'Vellei, nisi | |
| molestum est, repete quae coeperas.' | |
| 'Repetam vero, quamquam non mihi sed tibi hic | |
| venit adiutor; ambo enim' inquit adridens 'ab eodem | 10 |
| Philone nihil scire didicistis.' |