| Et quaerere a nobis Balbe soletis quae vita deorum | 1.50.9 |
| sit quaeque ab is degatur aetas. ea videlicet qua nihil | 51.1 |
| beatius nihil omnibus bonis affluentius cogitari po- | |
| test. nihil enim agit, nullis occupationibus est inplica- | |
| tus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gau- | |
| det, habet exploratum fore se semper cum in maximis | 5 |
| tum in aeternis voluptatibus. Hunc deum rite beatum | 52.1 |
| dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. sive enim | |
| ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum | |
| quam nullo puncto temporis intermisso versari circum | |
| axem caeli admirabili celeritate: nisi quietum autem | 5 |
| nihil beatum est; sive in ipso mundo deus inest ali- | |
| quis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mu- | |
| tationes temporum rerum vicissitudines ordinesque | |
| conservet, terras et maria contemplans hominum com- | |
| moda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis | 10 |
| negotiis et operosis. nos autem beatam vitam in animi | 53.1 |
| securitate et in omnium vacatione munerum ponimus. | |
| docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse | |
| mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem | |
| esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse | 5 |
| sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit | |
| efficiat effecerit. quod quia quem ad modum natura | |
| efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tra- | |
| gici poetae cum explicare argumenti exitum non po- | |
| testis confugitis ad deum. cuius operam profecto non | 54.1 |
| desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis | |
| partis magnitudinem regionum videretis, in quam se | |
| iniciens animus et intendens ita late longeque peregri- | |
| natur, ut nullam tamen oram ultimi videat in qua pos- | 5 |
| sit insistere. in hac igitur inmensitate latitudinum lon- | |
| gitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium vo- | |
| litat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt ta- | |
| men inter se et aliae alias adprehendentes continuan- | |
| tur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae, | 10 |
| quas vos effici posse sine follibus et incudibus non | |
| putatis. itaque inposuistis in cervicibus nostris sempi- | |
| ternum dominum, quem dies et noctes timeremus. quis | |
| enim non timeat omnia providentem et cogitantem et | |
| animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem | 15 |
| curiosum et plenum negotii deum? Hinc vobis extitit | 55.1 |
| primum illa fatalis necessitas, quam εἱμαρμένην dici- | |
| tis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causa- | |
| rumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem | |
| haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, | 5 |
| et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. se- | |
| quitur μαντικὴ vestra, quae Latine divinatio dicitur, | |
| qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vel- | |
| lemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores | |
| nobis essent colendi. His terroribus ab Epicuro soluti | 56.1 |
| et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intel- | |
| legimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri | |
| quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellen- | |
| tem atque praestantem. | 5 |