| Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, is- | 2.101.1 |
| que tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem | |
| concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram | |
| auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit. | |
| idem annuas frigorum et calorum facit varietates, | 5 |
| idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus | |
| alit et sustentat animantes. | |
| Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus om- | |
| nia cingens et coercens caeli complexus, qui idem | |
| aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in | 10 |
| quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus | |
| ordinatos definiunt. E quibus sol, cuius magnitudine | 102.1 |
| multis partibus terra superatur, circum eam ipsam vol- | |
| vitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit | |
| et modo accedens tum autem recedens binas in singulis | |
| annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum | 5 |
| in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit ter- | |
| ram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata vi- | |
| deatur. Luna autem, quae est, ut ostendunt mathema- | 103.1 |
| tici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis va- | |
| gatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum | |
| degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in | |
| terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam | 5 |
| tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen | |
| obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est | |
| e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente | |
| deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dici- | |
| mus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur | 10 |
| et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retar- | |
| dantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil po- | 104.1 |
| test admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stella- | |
| rum inerrantium maxima multitudo, quarum ita de- | |
| scripta distinctio est, ut ex notarum figurarum simili- | |
| tudine nomina invenerint.' | 5 |