| Licet enim iam remota subtilitate disputandi ocu- | 2.98.1 |
| lis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum | |
| earum quas divina providentia dicimus constitutas. | |
| Ac principio terra universa cernatur, locata in me- | |
| dia sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in | 5 |
| sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis | |
| arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis mul- | |
| titudo insatiabili varietate distinguitur. adde huc fon- | |
| tum gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, | |
| riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas | 10 |
| altitudines, saxorum asperitates, inpendentium mon- | |
| tium altitudines inmensitatesque camporum; adde | |
| etiam reconditas auri argentique venas infinitamque | |
| vim marmoris. quae vero et quam varia genera bes- | 99.1 |
| tiarum vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus | |
| atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silves- | |
| trium. quid iam de hominum genere dicam, qui quasi | |
| cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inma- | 5 |
| nitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vas- | |
| tari, quorumque operibus agri insulae litoraque collu- | |
| cent distincta tectis et urbibus. quae si ut animis sic | |
| oculis videre possemus, nemo cunctam intuens terram | |
| de divina ratione dubitaret. | 10 |
| At vero quanta maris est pulchritudo, quae species | 100.1 |
| universi, quae multitudo et varietas insularum, quae | |
| amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque | |
| disparia partim submersarum partim fluitantium et in- | |
| nantium beluarum partim ad saxa nativis testis in- | 5 |
| haerentium. ipsum autem mare sic terram appetens li- | |
| toribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata vi- | |
| deatur. |