| Nunc autem mihi videntur ne suspicari quidem quan- | 2.90.11 |
| ta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium. | |
| Principio enim terra sita in media parte mundi cir- | 91.1 |
| cumfusa undique est hac animali spirabilique natura | |
| cui nomen est aer—Graecum illud quidem sed per- | |
| ceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro | |
| Latino. hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui | 5 |
| constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque | |
| verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer, | |
| etsi interpretatur Pacuvius: "hoc, quod memoro, nostri | |
| caelum Grai perhibent aethera"—quasi vero non | |
| Graius hoc dicat. "at Latine loquitur." si quidem nos | 10 |
| non quasi Graece loquentem audiamus; docet idem alio | |
| loco: "Graiugena: de isto aperit ipsa oratio")—sed ad | 92.1 |
| maiora redeamus. ex aethere igitur innumerabiles | |
| flammae siderum existunt, quorum est princeps sol | |
| omnia clarissima luce conlustrans, multis partibus | |
| maior atque amplior quam terra universa, deinde re- | 5 |
| liqua sidera magnitudinibus inmensis. atque hi tanti | |
| ignes tamque multi non modo nihil nocent terris re- | |
| busque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota loco sint | |
| conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus mo- | |
| deratione et temperatione sublata. | 10 |
| Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persua- | 93.1 |
| deat corpora quaedam solida atque individua vi et gra- | |
| vitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcher- | |
| rimum ex eorum corporum concursione fortuita? hoc | |
| qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem | 5 |
| putet, si innumerabiles unius et viginti formae littera- | |
| rum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse | |
| ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi | |
| possint effici; quod nescio an ne in uno quidem ver- | |
| su possit tantum valere fortuna. isti autem quem ad | 94.1 |
| modum adseverant ex corpusculis non colore non qua- | |
| litate aliqua (quam ποιότητα Graeci vocant) non sensu | |
| praeditis sed concurrentibus temere atque casu mun- | |
| dum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni | 5 |
| puncto temporis alios nasci alios interire: quod si mun- | |
| dum efficere potest concursus atomorum, cur porticum | |
| cur templum cur domum cur urbem non potest, quae | |
| sunt minus operosa; et multa quidem faciliora. certe | |
| ita temere de mundo effuttiunt, ut mihi quidem num- | 10 |
| quam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est | |
| proxumus) suspexisse videantur. Praeclare ergo Aris- | 95.1 |
| toteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habita- | |
| vissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent or- | |
| nata signis atque picturis instructaque rebus his om- | |
| nibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen | 5 |
| exissent umquam supra terram, accepissent autem fama | |
| et auditione esse quoddam numen et vim deorum, | |
| deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex | |
| illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos in- | |
| colimus atque exire potuissent: cum repente terram et | 10 |
| maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ven- | |
| torumque vim cognovissent aspexissentque solem eius- | |
| que cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam | |
| efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto | |
| caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum | 15 |
| caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum | |
| lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum se- | |
| nescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in | |
| omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus—quae | |
| cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera | 20 |
| deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille; | 96.1 |
| nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam | |
| eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obs- | |
| curavisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem | |
| homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset | 5 |
| tum ut revixisse sibi viderentur: quod si hoc idem ex | |
| aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspicere- | |
| mus, quaenam species caeli videretur? sed adsiduitate | |
| cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi, | |
| neque admirantur neque requirunt rationes earum re- | 10 |
| rum quas semper vident, proinde quasi novitas nos | |
| magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas | |
| causas excitare. Quis enim hunc hominem dixerit, qui, | 97.1 |
| cum tam certos caeli motus tam ratos astrorum ordines | |
| tamque inter se omnia conexa et apta viderit, neget in | |
| his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, quae | |
| quanto consilio gerantur nullo consilio adsequi possu- | 5 |
| mus. an, cum machinatione quadam moveri aliquid vi- | |
| demus, ut sphaeram ut horas ut alia permulta, non du- | |
| bitamus quin illa opera sint rationis, cum autem im- | |
| petum caeli cum admirabili celeritate moveri vertique | |
| videamus constantissime conficientem vicissitudines | 10 |
| anniversarias cum summa salute et conservatione re- | |
| rum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione | |
| fiant sed etiam excellenti divinaque ratione? |