| Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt ut | 2.87.5 |
| neque ad usum meliores potuerint esse neque ad | |
| speciem pulchriores, videamus utrum ea fortuitane sint | |
| an eo statu quo cohaerere nullo modo potuerint nisi | |
| sensu moderante divinaque providentia. Si igitur me- | |
| liora sunt ea quae natura quam illa quae arte per- | 10 |
| fecta sunt nec ars efficit quicquam sine ratione, ne | |
| natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur | |
| convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, | |
| scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum na- | |
| vigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte | 15 |
| moveatur, aut cum solarium vel descriptum vel ex | |
| aqua contemplere, intellegere declarari horas arte non | |
| casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum | |
| artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse | |
| expertem putare. quod si in Scythiam aut in Brittan- | 88.1 |
| niam sphaeram aliquis tulerit hanc quam nuper famili- | |
| aris noster effecit Posidonius, cuius singulae conver- | |
| siones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque | |
| stellis errantibus quod efficitur in caelo singulis diebus | 5 |
| et noctibus, quis in illa barbaria dubitet quin ea | |
| sphaera sit perfecta ratione; hi autem dubitant de | |
| mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse | |
| sit effectus aut necessitate aliqua an ratione ac mente | |
| divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imi- | 10 |
| tandis sphaerae conversionibus quam naturam in effi- | |
| ciendis; praesertim cum multis partibus sint illa per- | |
| fecta quam haec simulata sollertius. utque ille apud | 89.1 |
| Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut | |
| procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e | |
| monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc | |
| modo loquitur: | 5 |
| "tanta moles labitur | |
| fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu: | |
| prae se undas volvit, vertices vi suscitat, | |
| ruit prolapsa, pelagus respergit reflat; | |
| ita dum interruptum credas nimbum volvier, | 10 |
| dum quod sublime ventis expulsum rapi | |
| saxum aut procellis, vel globosos turbines | |
| existere ictos undis concursantibus— | |
| nisi quas terrestres pontus strages conciet | |
| aut forte Triton fuscina evertens specus | 15 |
| subter radices penitus undanti in freto | |
| molem ex profundo saxeam ad caelum eruit": | |
| dubitat primo quae sit ea natura quam cernit ignotam; | |
| idemque iuvenibus visis auditoque nautico cantu: | |
| "sicut †inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" | 20 |
| —item alia multa— | |
| "Silvani melo | |
| consimilem ad aures cantum et auditum refert" | |
| —ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensu- | 90.1 |
| que vacuum se putat cernere, post autem signis cer- | |
| tioribus quale sit id de quo dubitaverat incipit suspi- | |
| cari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus | |
| aspectus mundi conturbaverat, postea cum vidissent | 5 |
| motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordini- | |
| bus moderata inmutabilique constantia, intellegere in- | |
| esse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac | |
| divina domo sed etiam rectorem et moderatorem et | |
| tamquam architectum tanti operis tantique muneris. | 10 |