| Sequitur ut doceam omnia subiecta esse naturae, | 2.81.1 |
| eaque ab ea pulcherrime geri. Sed quid sit ipsa na- | |
| tura explicandum est ante breviter, quo facilius id | |
| quod docere volumus intellegi possit. namque alii | |
| naturam esse censent vim quandam sine ratione cien- | 5 |
| tem motus in corporibus necessarios, alii autem vim | |
| participem rationis atque ordinis tamquam via pro- | |
| gredientem declarantemque quid cuiusque rei causa | |
| efficiat quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars nulla | |
| manus nemo opifex consequi possit imitando; seminis | 10 |
| enim vim esse tantam, ut id, quamquam sit perexi- | |
| guum, tamen, si inciderit in concipientem conprenden- | |
| temque naturam nanctumque sit materiam qua ali | |
| augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque | |
| genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur | 15 |
| suas, partim ut moveri etiam et sentire et appetere | |
| possint et ex sese similia sui gignere. Sunt autem qui | 82.1 |
| omnia naturae nomine appellent, ut Epicurus qui ita | |
| dividit, omnium quae sint naturam esse corpora et | |
| inane quaeque is accidant. Sed nos cum dicimus na- | |
| tura constare administrarique mundum, non ita di- | 5 |
| cimus ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid | |
| eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem | |
| ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet | |
| et artis quaedam similitudo. | |
| Quod si ea quae a terra stirpibus continentur arte | 83.1 |
| naturae vivunt et vigent, profecto ipsa terra eadem | |
| vi continetur arte naturae, quippe quae gravidata | |
| seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes am- | |
| plexa alat et augeat ipsaque alatur vicissim a superis | 5 |
| externisque naturis; eiusdemque exspirationibus et aer | |
| alitur et aether et omnia supera. Ita si terra natura | |
| tenetur et viget, eadem ratio in reliquo mundo est; | |
| stirpes enim terrae inhaerent, animantes autem adspi- | |
| ratione aeris sustinentur; ipseque aer nobiscum videt | 10 |
| nobiscum audit nobiscum sonat, nihil enim eorum sine | |
| eo fieri potest; quin etiam movetur nobiscum, qua- | |
| cumque enim imus qua movemur videtur quasi locum | |
| dare et cedere. quaeque in medium locum mundi, qui | 84.1 |
| est infimus, et quae a medio in superum quaeque con- | |
| versione rutunda circum medium feruntur, ea continen- | |
| tem mundi efficiunt unamque naturam. Et cum quat- | |
| tuor genera sint corporum, vicissitudine eorum mundi | 5 |
| continuata natura est. nam ex terra aqua ex aqua oritur | |
| aer ex aere aether, deinde retrorsum vicissim ex aethere | |
| aer inde aqua ex aqua terra infima. sic naturis is ex | |
| quibus omnia constant sursus deorsus ultro citro com- | |
| meantibus mundi partium coniunctio continetur. Quae | 85.1 |
| aut sempiterna sit necessest hoc eodem ornatu quem | |
| videmus, aut certe perdiuturna, permanens ad longin- | |
| quum et inmensum paene tempus. quorum utrumvis | |
| ut sit, sequitur natura mundum administrari. Quae | 5 |
| enim classium navigatio aut quae instructio exercitus | |
| aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae | |
| procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis fi- | |
| gura conformatioque membrorum tantam naturae sol- | |
| lertiam significat quantam ipse mundus? aut igitur nihil | 10 |
| est quod sentiente natura regatur, aut mundum regi | |
| confitendum est. Etenim qui reliquas naturas omnes | 86.1 |
| earumque semina contineat, qui potest ipse non natura | |
| administrari; ut, si qui dentes et pubertatem natura | |
| dicat existere, ipsum autem hominem cui ea existant | |
| non constare natura, non intellegat ea quae ecferant | 5 |
| aliquid ex sese perfectiores habere naturas quam ea | |
| quae ex his efferantur. omnium autem rerum quae | |
| natura administrantur seminator et sator et parens ut | |
| ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque | |
| sicut membra et partes suas nutricatur et continet. | 10 |
| quod si mundi partes natura administrantur, necesse | |
| est mundum ipsum natura administrari. Cuius quidem | |
| administratio nihil habet in se quod reprehendi possit; | |
| ex his enim naturis quae erant quod effici optimum | |
| potuit effectum est. doceat ergo aliquis potuisse me- | 87.1 |
| lius; sed nemo umquam docebit, et si quis corrigere | |
| aliquid volet aut deterius faciet aut id quod fieri <non> | |
| potuerit desiderabit. |