| Primum igitur aut negandum est esse deos, quod | 2.76.1 |
| et Democritus simulacra et Epicurus imagines indu- | |
| cens quodam pacto negat, aut qui deos esse concedant | |
| is fatendum est eos aliquid agere idque praeclarum; | |
| nihil est autem praeclarius mundi administratione; | 5 |
| deorum igitur consilio administratur. Quod si aliter | |
| est, aliquid profecto sit necesse est melius et maiore | |
| vi praeditum quam deus, quale id cumque est, sive | |
| inanima natura sive necessitas vi magna incitata haec | |
| pulcherrima opera efficiens quae videmus; non est igi- | 77.1 |
| tur natura deorum praepotens neque excellens, si qui- | |
| dem ea subiecta est ei vel necessitati vel naturae, qua | |
| caelum maria terrae regantur. nihil est autem prae- | |
| stantius deo; ab eo igitur mundum necesse est regi; | 5 |
| nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus; | |
| omnem ergo regit ipse naturam. Etenim si conce- | |
| dimus intellegentes esse deos, concedimus etiam pro- | |
| videntes et rerum quidem maxumarum. ergo utrum | |
| ignorant quae res maxumae sint quoque eae modo | 10 |
| tractandae et tuendae, an vim non habent qua tantas | |
| res sustineant et gerant? at et ignoratio rerum aliena | |
| naturae deorum est, et sustinendi muneris propter in- | |
| becillitatem difficultas minime cadit in maiestatem | |
| deorum. ex quo efficitur id quod volumus, deorum | 15 |
| providentia mundum administrari. Atqui necesse est | 78.1 |
| cum sint di (si modo sunt, ut profecto sunt) animantis | |
| esse, nec solum animantes sed etiam rationis com- | |
| potes inter seque quasi civili conciliatione et societate | |
| coniunctos, unum mundum ut communem rem publi- | 5 |
| cam atque urbem aliquam regentis. sequitur ut eadem | 79.1 |
| sit in is quae humano in genere ratio, eadem veritas | |
| utrobique sit eademque lex, quae est recti praeceptio | |
| pravique depulsio. ex quo intellegitur prudentiam quo- | |
| que et mentem a deis ad homines pervenisse (ob eam- | 5 |
| que causam maiorum institutis Mens Fides Virtus Con- | |
| cordia consecratae et publice dedicatae sunt; quae qui | |
| convenit penes deos esse negare, cum eorum augusta | |
| et sancta simulacra veneremur: quod si inest in ho- | |
| minum genere mens fides virtus concordia, unde haec | 10 |
| in terram nisi ab superis defluere potuerunt?), cumque | |
| sint in nobis consilium ratio prudentia, necesse est | |
| deos haec ipsa habere maiora, nec habere solum sed | |
| etiam his uti in maxumis et optumis rebus. nihil autem | 80.1 |
| nec maius nec melius mundo; necesse est ergo eum | |
| deorum consilio et providentia administrari. Postremo | |
| cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem | |
| vim et inlustrem faciem videremus, solem dico et lu- | 5 |
| nam et vagas stellas et inerrantes et caelum et mundum | |
| ipsum et earum rerum vim quae inessent in omni | |
| mundo cum magno usu et commoditate generis hu- | |
| mani, efficitur omnia regi divina mente atque pruden- | |
| tia. Ac de prima quidem parte satis dictum est. | 10 |