| Proximum est ut doceam deorum providentia mun- | 2.73.1 |
| dum administrari. magnus sane locus est et a vestris | |
| Cotta vexatus, ac nimirum vobiscum omne certamen | |
| est. Nam vobis Vellei minus notum est quem ad | |
| modum quidque dicatur; vestra enim solum legitis | 5 |
| vestra amatis, ceteros causa incognita condemnatis. | |
| velut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam | |
| Pronoean a Stoicis induci id est Providentiam. quod eo | |
| errore dixisti, quia existumas ab is providentiam fingi | |
| quasi quandam deam singularem, quae mundum om- | 10 |
| nem gubernet et regat. sed id praecise dicitur: ut, si | 74.1 |
| quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi, | |
| desit illud "Arii pagi", sic, cum dicimus providentia | |
| mundum administrari, deesse arbitrato "deorum", plene | |
| autem et perfecte sic dici existumato, providentia | 5 |
| deorum mundum administrari. Ita salem istum, quo | |
| caret vestra natio, in inridendis nobis nolitote con- | |
| sumere, et mercule si me audiatis ne experiamini qui- | |
| dem; non decet non datum est non potestis. nec vero | |
| hoc in te unum convenit moribus domesticis ac nos- | 10 |
| trorum hominum urbanitate limatum, sed cum in reli- | |
| quos vestros tum in eum maxime qui ista peperit, ho- | |
| minem sine arte sine litteris, insultantem in omnes, | |
| sine acumine ullo sine auctoritate sine lepore. | |
| Dico igitur providentia deorum mundum et omnes | 75.1 |
| mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore | |
| administrari. Eamque disputationem tris in partes | |
| nostri fere dividunt. quarum prima pars est quae duci- | |
| tur ab ea ratione quae docet esse deos; quo concesso | 5 |
| confitendum est eorum consilio mundum administrari. | |
| secunda est autem quae docet omnes res subiectas esse | |
| naturae sentienti ab eaque omnia pulcherrume geri; | |
| quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam | |
| esse generatam. tertius est locus qui ducitur ex ad- | 10 |
| miratione rerum caelestium atque terrestrium. |