| Videtisne igitur ut a physicis rebus bene atque uti- | 2.70.1 |
| liter inventis tracta ratio sit ad commenticios et fictos | |
| deos. Quae res genuit falsas opiniones erroresque tur- | |
| bulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim | |
| nobis deorum et aetates et vestitus ornatusque noti | 5 |
| sunt, genera praeterea coniugia cognationes, omniaque | |
| traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. nam | |
| et perturbatis animis inducuntur: accepimus enim | |
| deorum cupiditates aegritudines iracundias; nec vero, | |
| ut fabulae ferunt, bellis proeliisque caruerunt, nec so- | 10 |
| lum ut apud Homerum cum duo exercitus contrarios | |
| alii dei ex alia parte defenderent, sed etiam ut cum | |
| Titanis ut cum Gigantibus sua propria bella gesserunt. | |
| haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt | |
| futtilitatis summaeque levitatis. Sed tamen is fabulis | 71.1 |
| spretis ac repudiatis deus pertinens per naturam cuius- | |
| que rei, per terras Ceres per maria Neptunus alii per | |
| alia, poterunt intellegi qui qualesque sint quoque eos | |
| nomine consuetudo nuncupaverit. Quos deos et vene- | 5 |
| rari et colere debemus. cultus autem deorum est optu- | |
| mus idemque castissimus atque sanctissimus plenissi- | |
| musque pietatis, ut eos semper pura integra incorrupta | |
| et mente et voce veneremur. non enim philosophi so- | |
| lum verum etiam maiores nostri superstitionem a reli- | 10 |
| gione separaverunt. nam qui totos dies precabantur et | 72.1 |
| immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, super- | |
| stitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea la- | |
| tius; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertine- | |
| rent diligenter retractarent et tamquam relegerent, <i> | 5 |
| sunt dicti religiosi ex relegendo, <tamquam> elegantes | |
| ex eligendo, [tamquam] <ex> diligendo diligentes, ex | |
| intellegendo intellegentes; his enim in verbis omnibus | |
| inest vis legendi eadem quae in religioso. ita factum | |
| est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen | 10 |
| alterum laudis. Ac mihi videor satis et esse deos | |
| et quales essent ostendisse. |