| Suscepit autem vita hominum consuetudoque com- | 2.62.5 |
| munis ut beneficiis excellentis viros in caelum fama ac | |
| voluntate tollerent. hinc Hercules hinc Castor et Pollux | |
| hinc Aesculapius hinc Liber etiam (hunc dico Liberum | |
| Semela natum, non eum quem nostri maiores auguste | |
| sancteque Liberum cum Cerere et Libera consecrave- | 10 |
| runt, quod quale sit ex mysteriis intellegi potest; sed | |
| quod ex nobis natos liberos appellamus, idcirco Cerere | |
| nati nominati sunt Liber et Libera, quod in Libera ser- | |
| vant, in Libero non item)—hinc etiam Romulum, quem | |
| quidam eundem esse Quirinum putant. quorum cum | 15 |
| remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di | |
| sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni. | |
| Alia quoque ex ratione et quidem physica magna | 63.1 |
| fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fa- | |
| bulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam | |
| superstitione omni referserunt. atque hic locus a Ze- | |
| none tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus | 5 |
| verbis explicatus est. Nam vetus haec opinio Graeciam | |
| opplevit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum | |
| autem Saturnum ipsum a filio Iove: physica ratio non | 64.1 |
| inelegans inclusa est in impias fabulas. caelestem enim | |
| altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae | |
| per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte cor- | |
| poris quae coniunctione alterius egeret ad procrean- | 5 |
| dum. Saturnum autem eum esse voluerunt qui cursum | |
| et conversionem spatiorum ac temporum contineret. | |
| qui deus Graece id ipsum nomen habet: Κρόνος enim | |
| dicitur, qui est idem χρόνος id est spatium temporis. | |
| Saturnus autem est appellatus quod saturaretur annis; | 10 |
| ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consu- | |
| mit aetas temporum spatia annisque praeteritis insatu- | |
| rabiliter expletur. vinctus autem a Iove, ne inmodera- | |
| tos cursus haberet, atque ut eum siderum vinclis alli- | |
| garet. sed ipse Iuppiter, id est iuvans pater, quem con- | 15 |
| versis casibus appellamus a iuvando Iovem, a poetis | |
| "pater divomque hominumque" dicitur, a maioribus au- | |
| tem nostris optumus maxumus, et quidem ante optimus | |
| id est beneficentissimus quam maximus, quia maius | |
| est certeque gratius prodesse omnibus quam opes mag- | 20 |
| nas habere—hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nun- | 65.1 |
| cupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem in- | |
| vocant omnes Iovem" planius quam alio loco idem "cui | |
| quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est"; | |
| hunc etiam augures nostri cum dicunt "Iove fulgente | 5 |
| tonante": dicunt enim "caelo fulgente et tonante". Euri- | |
| pides autem ut multa praeclare sic hoc breviter: | |
| "vides sublime fusum immoderatum aethera, | |
| qui terram tenero circumiectu amplectitur: | |
| hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Iovem". | 10 |
| Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare | 66.1 |
| et caelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror | |
| et coniux Iovis, quod <ei> et similitudo est aetheris et | |
| cum eo summa coniunctio. effeminarunt autem eum | |
| Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius. sed | 5 |
| Iunonem a iuvando credo nominatam. Aqua restabat | |
| et terra, ut essent ex fabulis tria regna divisa. datum | |
| est igitur Neptuno alterum, Iovis ut volumus fratri, ma- | |
| ritimum omne regnum, nomenque productum ut Portu- | |
| nus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litte- | 10 |
| ris immutatis. Terrena autem vis omnis atque natura | |
| Diti patri dedicata est, qui dives ut apud Graecos Πλού- | |
| των, quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e | |
| terris. †Cui Proserpinam (quod Graecorum nomen est, | |
| ea enim est quae Περσεφόνη Graece nominatur)—quam | 15 |
| frugum semen esse volunt absconditamque quaeri a | |
| matre fingunt. Mater autem est a gerendis frugibus | 67.1 |
| Ceres tamquam geres, casuque prima littera itidem im- | |
| mutata ut a Graecis; nam ab illis quoque Δημήτηρ | |
| quasi γῆ μήτηρ nominata est. Iam qui magna verteret | |
| Mavors, Minerva autem quae vel minueret vel mina- | 5 |
| retur. Cumque in omnibus rebus vim haberent maxu- | |
| mam prima et extrema, principem in sacrificando | |
| Ianum esse voluerunt, quod ab eundo nomen est duc- | |
| tum, ex quo transitiones perviae iani foresque in li- | |
| minibus profanarum aedium ianuae nominantur. Nam | 10 |
| Vestae nomen a Graecis (ea est enim quae ab illis | |
| Ἑστία dicitur); vis autem eius ad aras et focos per- | |
| tinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intuma- | |
| rum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est. Nec | 68.1 |
| longe absunt ab hac vi di Penates, sive a penu ducto | |
| nomine (est enim omne quo vescuntur homines penus) | |
| sive ab eo quod penitus insident; ex quo etiam pene- | |
| trales a poetis vocantur. Iam Apollinis nomen est | 5 |
| Graecum. quem solem esse volunt, Dianam autem et | |
| lunam eandem esse putant, cum sol dictus sit vel quia | |
| solus ex omnibus sideribus est tantus vel quia cum est | |
| exortus obscuratis omnibus solus apparet, luna a lu- | |
| cendo nominata sit; eadem est enim Lucina, itaque | 10 |
| ut apud Graecos Dianam eamque Luciferam sic apud | |
| nostros Iunonem Lucinam in pariendo invocant. quae | |
| eadem Diana Omnivaga dicitur non a venando sed | |
| quod in septem numeratur tamquam vagantibus; Diana | 69.1 |
| dicta quia noctu quasi diem efficeret. adhibetur autem | |
| ad partus, quod i maturescunt aut septem non num- | |
| quam aut ut plerumque novem lunae cursibus, qui | |
| quia mensa spatia conficiunt menses nominantur; con- | 5 |
| cinneque ut multa Timaeus, qui cum in historia di- | |
| xisset qua nocte natus Alexander esset eadem Dianae | |
| Ephesiae templum deflagravisse, adiunxit minime id | |
| esse mirandum, quod Diana quom in partu Olympia- | |
| dis adesse voluisset afuisset domo. Quae autem dea | 10 |
| ad res omnes veniret Venerem nostri nominaverunt, | |
| atque ex ea potius venustas quam Venus ex venus- | |
| tate. |