Dictum est de universo mundo, dictum etiam est de
|
2.59.1
|
sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec
|
|
cessantium deorum nec ea quae agant molientium cum
|
|
labore operoso ac molesto. non enim venis et nervis
|
|
et ossibus continentur nec his escis aut potionibus ves-
|
5
|
cuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores
|
|
colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus ex-
|
|
timescant aut morbos metuant ex defetigatione mem-
|
|
brorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et
|
|
nihil agentes commentus est. illi autem pulcherruma
|
60.1
|
forma praediti purissimaque in regione caeli collocati
|
|
ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia con-
|
|
servanda et tuenda consensisse videantur.
|
|
Multae autem aliae naturae deorum ex magnis be-
|
5
|
neficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissi-
|
|
mis et a maioribus nostris constitutae nominataeque
|
|
sunt. quicquid enim magnam utilitatem generi adferret
|
|
humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri
|
|
arbitrabantur. itaque tum illud quod erat a deo natum
|
10
|
nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem
|
|
appellamus vinum autem Liberum, ex quo illud Te-
|
|
renti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem
|
61.1
|
res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur ut
|
|
ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in
|
|
Capitolio dedicatas videmus proxume a M. Aemilio
|
|
Scauro, ante autem ab <A.> Atilio Calatino erat Fides
|
5
|
consecrata. vides Virtutis templum vides Honoris a
|
|
M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat
|
|
bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum. quid Opis
|
|
quid Salutis quid Concordiae Libertatis Victoriae; qua-
|
|
rum omnium rerum quia vis erat tanta ut sine deo regi
|
10
|
non posset, ipsa res deorum nomen optinuit. quo ex
|
|
genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris
|
|
vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum neque na-
|
|
turalium—quamquam Velleius aliter existimat, sed
|
|
tamen ea ipsa vitia naturam vehementius saepe pul-
|
15
|
sant. Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei
|
62.1
|
di qui utilitates quasque gignebant, atque is quidem
|
|
nominibus quae paulo ante dicta sunt quae vis sit in
|
|
quoque declaratur deo.
|
|