| Nec vero eae stellae quae inerrantes vocantur non | 2.54.6 |
| significant eandem mentem atque prudentiam. quarum | |
| est cotidiana conveniens constansque conversio, nec | |
| habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut | |
| plerique dicunt physicae rationis ignari; non est enim | 10 |
| aetheris ea natura ut vi sua stellas conplexa contor- | |
| queat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suf- | |
| fusus aether non satis aptus ad stellas continendas vi- | |
| detur; habent igitur suam sphaeram stellae inerrantes | 55.1 |
| ab aetheria coniunctione secretam et liberam. earum | |
| autem perennes cursus atque perpetui cum admirabili | |
| incredibilique constantia declarant in his vim et mentem | |
| esse divinam, ut haec ipsa qui non sentiat deorum vim | 5 |
| habere is nihil omnino sensurus esse videatur. | |
| Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec | 56.1 |
| erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas | |
| ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa | |
| plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae | |
| omnium ultima est, in terrisque versantur. caelestem | 5 |
| ergo admirabilem ordinem incredibilemque constan- | |
| tiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur, | |
| qui vacare mente putat is ipse mentis expers habendus | |
| est. | |
| Haut ergo ut opinor erravero, si a principe investi- | 57.1 |
| gandae veritatis huius disputationis principium duxero. | |
| Zeno igitur naturam ita definit ut eam dicat ignem esse | |
| artificiosum ad gignendum progredientem via. censet | |
| enim artis maxume proprium esse creare et gignere, | 5 |
| quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat | |
| id multo artificiosius naturam efficere, id est ut dixi | |
| ignem artificiosum magistrum artium reliquarum. At- | |
| que hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, | |
| quod habet quasi viam quandam et sectam quam se- | 10 |
| quatur. ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo | 58.1 |
| coercet et continet, natura non artificiosa solum sed | |
| plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et | |
| provida utilitatum oportunitatumque omnium. atque | |
| ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur | 5 |
| augescunt continentur, sic natura mundi omnis motus | |
| habet voluntarios, conatusque et adpetitiones, quas | |
| ὁρμὰς Graeci vocant, et is consentaneas actiones sic ad- | |
| hibet ut nosmet ipsi qui animis movemur et sensibus. | |
| Talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam vel | 10 |
| prudentia vel providentia appellari recte possit (Graece | |
| enim πρόνοια dicitur), haec potissimum providet et in | |
| is maxime est occupata, primum ut mundus quam ap- | |
| tissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, | |
| maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque | 15 |
| omnis ornatus. |