| Maxume vero sunt admirabiles motus earum quin- | 2.51.1 |
| que stellarum quae falso vocantur errantes; nihil enim | |
| errat quod in omni aeternitate conservat progressus | |
| et regressus reliquosque motus constantis et ratos. quod | |
| eo est admirabilius in is stellis quas dicimus, quia tum | 5 |
| occultantur tum rursus aperiuntur, tum adeunt tum | |
| recedunt, tum antecedunt tum autem subsecuntur, tum | |
| celerius moventur tum tardius, tum omnino ne moven- | |
| tur quidem sed ad quoddam tempus insistunt. quarum | |
| ex disparibus motionibus magnum annum mathema- | 10 |
| tici nominaverunt, qui tum efficitur cum solis et lunae | |
| et quinque errantium ad eandem inter se compara- | |
| tionem confectis omnium spatiis est facta conversio; | |
| quae quam longa sit magna quaestio est, esse vero | 52.1 |
| certam et definitam necesse est. Nam ea quae Saturni | |
| stella dicitur Φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a | |
| terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum | |
| conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum | 5 |
| antecedendo tum retardando, tum vespertinis tempori- | |
| bus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo ni- | |
| hil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem | |
| isdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius | |
| a terra Iovis stella fertur, quae Φαέθων dicitur, eaque | 10 |
| eundem duodecim signorum orbem annis duodecim | |
| conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu | |
| varietates. Huic autem proximum inferiorem orbem | 53.1 |
| tenet Πυρόεις, quae stella Martis appellatur, eaque | |
| quattuor et viginti mensibus sex ut opinor diebus mi- | |
| nus eundem lustrat orbem quem duae superiores. In- | |
| fra hanc autem stella Mercuri est (ea Στίλβων appella- | 5 |
| tur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum | |
| lustrat orbem neque a sole longius umquam unius sig- | |
| ni intervallo discedit tum antevertens tum subsequens. | |
| Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella | |
| Veneris, quae Φωσφόρος Graece Lucifer Latine dicitur | 10 |
| cum antegreditur solem, cum subsequitur autem Ἕσπε- | |
| ρος; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans sig- | |
| niferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae | |
| superiores, neque umquam ab sole duorum signorum | |
| intervallo longius discedit tum antecedens tum sub- | 15 |
| sequens. Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tan- | 54.1 |
| tam tam variis cursibus in omni aeternitate convenien- | |
| tiam temporum non possum intellegere sine mente ra- | |
| tione consilio. quae cum in sideribus inesse videamus, | |
| non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. | 5 |